et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Gen. 42:21
stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent Ex. 14:20
quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum Ex. 16:15
ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari Ex. 26:4
et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis Ex. 28:14
facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo Ex. 28:22
et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari Ex. 28:28
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit Ex. 36:10
ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur Ex. 36:12
fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur Ex. 36:17
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum Ex. 39:4
fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo Ex. 39:15
stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi Ex. 39:19
dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia Judg. 6:29
videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis 1 Ki. 10:11
posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant 3 Ki. 6:27
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur 3 Ki. 6:34
et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero 3 Ki. 7:17
et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes 3 Ki. 7:30
quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur 4 Ki. 7:3
siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos 4 Ki. 7:6
dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis 4 Ki. 7:9
domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes 2 Par. 3:5
quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. Esther 9:22
et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum Ezec. 41:24
Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. Dan. 13:14
Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. Dan. 13:51
quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena Nah. 1:10
et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam 1 Ma. 7:29
et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem 1 Ma. 10:54
et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti 1 Ma. 10:56
nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum 1 Ma. 10:71
et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic 1 Ma. 11:6
et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter 2 Ma. 7:5
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse 2 Ma. 14:26
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicemMt. 24:10
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis Mt. 25:32
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas Mk. 12:7
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti Mk. 16:3
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Lk. 2:15
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt Lk. 4:36
ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu Lk. 6:11
similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis Lk. 7:32
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei Lk. 8:25
multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis Lk. 12:1
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicemLk. 23:12
et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant Lk. 24:14
et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes Lk. 24:17
et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas Lk. 24:32
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare Jn. 4:33
quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis Jn. 5:44
respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicemJn. 6:43
litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Jn. 6:52
quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum Jn. 11:56
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret Jn. 13:22
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicemJn. 13:34
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicemJn. 13:35
hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos Jn. 15:12
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem Jn. 16:17
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt Jn. 19:24
stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse Acts 2:12
iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicemActs 4:15
facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum Acts 15:39
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicemActs 19:38
et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua Acts 21:6
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste Acts 26:31
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere Acts 28:4
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros Acts 28:25
id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam Rom. 1:12
similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes Rom. 1:27
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium Rom. 2:15
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos Rom. 12:16
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit Rom. 13:8
non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum Rom. 14:13
itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicemRom. 14:19
propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei Rom. 15:7
salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi Rom. 16:16
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram 1 Cor. 7:5
itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 1 Cor. 11:33
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 1 Cor. 12:25
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto 1 Cor. 16:20
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes Phil. 2:3
nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius Col. 3:9
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos Col. 3:13
vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis 1 Th. 3:12
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem1 Th. 4:9
itaque consolamini invicem in verbis istis 1 Th. 4:18
propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 1 Th. 5:11
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 1 Th. 5:15
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem2 Th. 1:3
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicemTit. 3:3
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum Heb. 10:24
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua Jas. 5:16
animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 1 Pet. 1:22
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 1 Pet. 5:5
salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo 1 Pet. 5:14
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 1 Jn. 1:7
carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum 1 Jn. 4:7
Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est 1 Jn. 4:12
et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus Apoc. 6:4
et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram Apoc. 11:10
et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi 4 Esd. 15:35