Haller's Concordance: INVIDIA
- vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia Job 5:2
- vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia Pr. 14:30
- amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur Eccl. 9:6
- invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum Wis. 2:24
- neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae Wis. 6:25
- quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo Wis. 7:13
- ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas Sir. 31:16
- qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini Sir. 48:2
- et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos 1 Ma. 8:16
- repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones Rom. 1:29
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem Tit. 3:3