Haller's Concordance: INVOCABANT
- qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant 3 Ki. 18:26
- Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos Ps. 99:6
- et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt Osee 7:11
- sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret 2 Ma. 3:15
- et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur 2 Ma. 3:22
- et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis 2 Ma. 8:2
- et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes 2 Ma. 14:34
- stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum Acts 9:21