Haller's Concordance: INVOCANT
- dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te Tob. 3:13
- tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te Ps. 86:5
- Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos Ps. 99:6
- coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate Ps. 145:18
- et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum Acts 9:14
- non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum Rom. 10:12
- ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1 Cor. 1:2
- iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 2 Tim. 2:22