Haller's Concordance: AGIT
- qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit Pr. 12:2
- astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam Pr. 13:16
- qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea Sir. 32:19
- qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum Sir. 38:26
- visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci Isa. 21:2
- omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius Jn. 3:20
- Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit Rom. 13:4
- qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo Rom. 14:6
- caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 1 Cor. 13:4
- non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti 2 Pet. 3:9
- carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua 3 Jn. 1:2