Haller's Concordance: IOAKIM
- Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam; Dan. 1:1
- et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. Dan. 1:2
- Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim: Dan. 13:1
- Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. Dan. 13:4
- Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. Dan. 13:6
- Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. Dan. 13:28
- Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt. Dan. 13:29
- Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. Dan. 13:63