Haller's Concordance: IOBELEO
- si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo Lev. 25:30
- sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum Lev. 25:31
- si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel Lev. 25:33
- quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis Lev. 25:54
- in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae Lev. 27:24
- septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis Josu. 6:4