Haller's Concordance: IOBELEUM
- quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi Lev. 25:16
- quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum Lev. 25:28
- sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te Lev. 25:40
- supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata Lev. 25:50
- si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium Lev. 25:51
- sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio Lev. 27:18
- supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino Lev. 27:23