Haller's Concordance: IOIADA
- Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant 2 Ki. 8:18
- et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 2 Ki. 23:20
- anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis 4 Ki. 11:4
- et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem 4 Ki. 11:9
- praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini 4 Ki. 11:15
- pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum 4 Ki. 11:17
- fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos 4 Ki. 12:2
- vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam 4 Ki. 12:7
- et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini 4 Ki. 12:9
- haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus 1 Par. 11:24
- Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti 1 Par. 12:27
- Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis 1 Par. 18:17
- post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab 1 Par. 27:34
- quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur 2 Par. 24:12
- postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis 2 Par. 24:17
- et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes 2 Esd. 3:6
- Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada 2 Esd. 12:10
- et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa 2 Esd. 12:11
- Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae 2 Esd. 12:22
- de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me 2 Esd. 13:28