Haller's Concordance: IONATHAE
- quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occidetur 1 Ki. 19:6
- clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum 1 Ki. 20:38
- et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 1 Ma. 4:30
- et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae 1 Ma. 9:28
- post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 1 Ma. 9:37
- et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis 1 Ma. 10:9
- et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 1 Ma. 10:15
- rex Alexander fratri Ionathae salutem 1 Ma. 10:18
- et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi 1 Ma. 10:59
- et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato 1 Ma. 11:22
- et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes 1 Ma. 11:29
- rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum 1 Ma. 11:30
- nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri 1 Ma. 11:37
- et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis 1 Ma. 11:57
- et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus 1 Ma. 11:70
- rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem 1 Ma. 12:20
- et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit 1 Ma. 12:44
- et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae 1 Ma. 12:49
- et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui 1 Ma. 13:8
- et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos 1 Ma. 13:14
- et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius 1 Ma. 13:25
- ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta, 3 Esd. 8:35
- et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi. 3 Esd. 9:1