posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae Judg. 18:30
et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua 1 Ki. 13:2
et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei 1 Ki. 13:3
et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas 1 Ki. 13:16
cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius 1 Ki. 13:22
et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit 1 Ki. 14:1
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan1 Ki. 14:3
erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene 1 Ki. 14:4
dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 1 Ki. 14:6
et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis 1 Ki. 14:8
et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel 1 Ki. 14:12
ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum 1 Ki. 14:13
et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit 1 Ki. 14:14
et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius 1 Ki. 14:17
sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan1 Ki. 14:21
porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius 1 Ki. 14:27
dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto 1 Ki. 14:29
vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo 1 Ki. 14:39
et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac 1 Ki. 14:40
et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit 1 Ki. 14:41
et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan1 Ki. 14:42
dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior 1 Ki. 14:43
et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan1 Ki. 14:44
dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 1 Ki. 14:45
fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol 1 Ki. 14:49
et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam 1 Ki. 18:1
inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam 1 Ki. 18:3
nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum 1 Ki. 18:4
locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde 1 Ki. 19:1
et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis 1 Ki. 19:2
locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 1 Ki. 19:4
vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius 1 Ki. 19:7
fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam 1 Ki. 20:1
et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur 1 Ki. 20:3
et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi 1 Ki. 20:4
dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae 1 Ki. 20:5
et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi 1 Ki. 20:9
responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure 1 Ki. 20:10
et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum 1 Ki. 20:11
ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero 1 Ki. 20:12
haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo 1 Ki. 20:13
pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David 1 Ki. 20:16
et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum 1 Ki. 20:17
dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris 1 Ki. 20:18
cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David 1 Ki. 20:25
cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum 1 Ki. 20:27
et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem 1 Ki. 20:28
iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 1 Ki. 20:30
respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit 1 Ki. 20:32
et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David 1 Ki. 20:33
surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus 1 Ki. 20:34
cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo 1 Ki. 20:35
venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te 1 Ki. 20:37
clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum 1 Ki. 20:38
et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant 1 Ki. 20:39
dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem 1 Ki. 20:40
dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem 1 Ki. 20:42
et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei 1 Ki. 23:16
inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul 1 Ki. 31:2
et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt 2 Ki. 1:4
dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius 2 Ki. 1:5
et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio 2 Ki. 1:12
planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius 2 Ki. 1:17
a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis 2 Ki. 1:22
Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores 2 Ki. 1:23
quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est 2 Ki. 1:25
doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum 2 Ki. 1:26
erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth 2 Ki. 4:4
et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan2 Ki. 9:1
et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus 2 Ki. 9:3
cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus 2 Ki. 9:6
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper 2 Ki. 9:7
et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum 2 Ki. 15:27
sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis 2 Ki. 15:36
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem 2 Ki. 17:17
cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem 2 Ki. 17:20
pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul 2 Ki. 21:7
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe 2 Ki. 21:12
et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant 2 Ki. 21:13
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec 2 Ki. 21:14
blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David 2 Ki. 21:21
adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians 3 Ki. 1:42
responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem 3 Ki. 1:43
filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis 1 Par. 2:32
porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel 1 Par. 2:33
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 1 Par. 8:33
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 1 Par. 8:34
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 1 Par. 9:39
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 1 Par. 9:40
cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul 1 Par. 10:2
filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites 1 Par. 11:33
hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David sunt filii 1 Par. 20:7
super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae 1 Par. 27:25
Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis 1 Par. 27:32
et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes 2 Par. 17:8
de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri 1 Esd. 8:6
igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos 1 Esd. 10:15
et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa 2 Esd. 12:11
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib 2 Esd. 12:23
et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph 2 Esd. 12:35
quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem Jer. 37:15
nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi Jer. 37:20
dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer Jer. 38:26
venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum Jer. 40:8
et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem 1 Ma. 9:48
et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 1 Ma. 9:60
et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum 1 Ma. 10:3
et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum 1 Ma. 10:62
et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia 1 Ma. 10:66
et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem 1 Ma. 10:69
et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan1 Ma. 10:88
et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum 1 Ma. 11:42
et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde 1 Ma. 11:53
et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum 1 Ma. 11:62
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno 1 Ma. 12:52
et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse 1 Ma. 13:11
et mentitus est et non dimisit Ionathan1 Ma. 13:19
et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius 1 Ma. 13:23
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis 2 Ma. 8:22