Haller's Concordance: IOSEDECH
- et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei 1 Esd. 3:2
- anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini 1 Esd. 3:8
- tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos 1 Esd. 5:2
- et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 1 Esd. 10:18
- hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque 2 Esd. 12:26
- in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens Agg. 1:1
- et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini Agg. 1:12
- et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui Agg. 1:14
- loquere ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens Agg. 2:2
- et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Iesu fili Iosedech sacerdos magne et confortare omnis popule terrae dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum Agg. 2:4
- et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni Zach. 6:11
- sacerdotes filii Finees filii Aaron: Iesus filius Iosedech, Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex progenie Phares, tribu autem Iuda, 3 Esd. 5:5
- et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare, 3 Esd. 5:48
- et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem. 3 Esd. 5:56
- tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, 3 Esd. 6:2
- ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus. 3 Esd. 9:19