et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo Gen. 37:2
Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam Gen. 37:3
dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain Gen. 37:17
quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit IosephGen. 37:33
Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae Gen. 37:36
igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat Gen. 39:1
invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant Gen. 39:4
benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam Gen. 39:5
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu Gen. 39:6
post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum Gen. 39:7
accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret Gen. 39:11
tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus Gen. 39:20
fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris Gen. 39:21
misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et IosephGen. 40:3
at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur Gen. 40:4
ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes Gen. 40:6
qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis Gen. 40:8
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt Gen. 40:12
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt Gen. 40:18
protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei Gen. 41:14
respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni Gen. 41:16
respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni Gen. 41:25
dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero Gen. 41:39
dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti Gen. 41:41
dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti Gen. 41:44
vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti Gen. 41:45
nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Gen. 41:50
coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis Gen. 41:54
qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite Gen. 41:55
crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames Gen. 41:56
descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto Gen. 42:3
et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui Gen. 42:6
nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos Gen. 42:23
dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt Gen. 42:36
tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram IosephGen. 43:15
illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem Gen. 43:25
igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram Gen. 43:26
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi Gen. 43:29
quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium Gen. 43:32
praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci Gen. 44:1
iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono Gen. 44:4
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt Gen. 44:14
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum Gen. 44:17
non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae Gen. 45:1
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti Gen. 45:3
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto Gen. 45:4
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris Gen. 45:9
osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum Gen. 45:15
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius Gen. 45:16
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan Gen. 45:17
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere Gen. 45:21
et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis Gen. 45:26
et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar Gen. 45:28
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos Gen. 46:4
filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin Gen. 46:19
natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim Gen. 46:20
filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta Gen. 46:27
misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen Gen. 46:28
quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit Gen. 46:29
dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo Gen. 46:30
ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen Gen. 47:1
dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te Gen. 47:5
post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi Gen. 47:7
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao Gen. 47:11
cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia Gen. 47:15
emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni Gen. 47:20
dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros Gen. 47:23
cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto Gen. 47:29
sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti Gen. 47:30
his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit Gen. 48:1
dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo Gen. 48:2
cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram Gen. 48:12
benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem Gen. 48:15
videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse Gen. 48:17
et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum Gen. 48:21
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum Gen. 49:22
benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos Gen. 49:26
quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum Gen. 50:1
et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis Gen. 50:4
domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen Gen. 50:8
reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre Gen. 50:14
ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit IosephGen. 50:17
et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus IosephGen. 50:23
erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat Ex. 1:5
surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat IosephEx. 1:8
tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum Ex. 13:19
filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur Num. 1:10
de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:32
de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi Num. 13:11
filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim Num. 26:28
isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum Num. 26:38
accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa Num. 27:1
dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum Num. 32:33
filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod Num. 34:23
accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt Num. 36:1
respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est Num. 36:5
de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum Num. 36:12
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin Dt. 27:12
Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente Dt. 33:13
et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos Dt. 33:16
sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua Josu. 14:4
cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel Josu. 16:1
possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim Josu. 16:4
cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan Josu. 17:1
et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas Josu. 17:2
locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus Josu. 17:14
cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem Josu. 17:16
dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam Josu. 17:17
dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone Josu. 18:5
et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios IosephJosu. 18:11
ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum IosephJosu. 24:32
domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis Judg. 1:22
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius Judg. 1:35
agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis 2 Ki. 19:20
erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph3 Ki. 11:28
filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 1 Par. 5:1
porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph1 Par. 5:2
iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel 1 Par. 7:29
de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem 1 Par. 25:2
egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim 1 Par. 25:9
et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben Jud. 8:1
redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper Ps. 77:15
et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit Ps. 78:67
qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere Ps. 80:1
testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi Ps. 81:5
misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est IosephPs. 105:17
et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi Sir. 49:17
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius Ezec. 37:16
loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius Ezec. 37:19
haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet Ezec. 47:13
et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una Ezec. 48:32
quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel Amos 5:6
odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis IosephAmos 5:15
bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione IosephAmos 6:6
et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiae domus Esau quia Dominus locutus est Abd. 1:18
et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos Zach. 10:6
Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti 1 Ma. 2:53
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus Mt. 1:16
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto Mt. 1:18
Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam Mt. 1:19
haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Mt. 1:20
exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam Mt. 1:24
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Mt. 2:13
defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto Mt. 2:19
nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas Mt. 13:55
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei Mt. 27:56
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu Mt. 27:57
et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda Mt. 27:59
nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo Mk. 6:3
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome Mk. 15:40
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Mk. 15:43
et cum cognovisset a centurione donavit corpus IosephMk. 15:45
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti Mk. 15:46
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur Mk. 15:47
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria Lk. 1:27
ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David Lk. 2:4
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio Lk. 2:16
et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli Lk. 3:23
qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit IosephLk. 3:24
qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim Lk. 3:30
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est IosephLk. 4:22
et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus Lk. 23:50
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Jn. 1:45
venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo Jn. 4:5
et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi Jn. 6:42
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu Jn. 19:38
et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam Acts 1:23
Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere Acts 4:36
et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo Acts 7:9
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius Acts 7:13
mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque Acts 7:14
quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat IosephActs 7:18
fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius Heb. 11:21
fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit Heb. 11:22
ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati Apoc. 7:8