Haller's Concordance: IOTH
- ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit Ps. 37:18
- teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui Ps. 111:5
- teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio Ps. 112:5
- ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi Ps. 145:10
- ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum Pr. 31:19
- IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam Lam. 1:10
- IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem Lam. 2:10
- IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se Lam. 3:28
- IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes Lam. 3:29
- IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis Lam. 3:30
- IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei Lam. 4:10