Haller's Concordance: IPSAE
- et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro Gen. 31:6
- quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt Ex. 1:19
- quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas Ex. 26:32
- nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos Ex. 34:16
- mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum Ps. 43:3
- ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te Jer. 38:22
- cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant Ezec. 10:16
- iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur Ezec. 30:17
- idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent Ezec. 36:7
- et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit. 3 Esd. 4:16
- et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus. 3 Esd. 4:17
- et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. 4 Esd. 11:3
- et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo. 4 Esd. 11:11
- et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. 4 Esd. 11:20
- et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare. 4 Esd. 11:28