Haller's Concordance: IRA
- ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui Ex. 32:12
- qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet Num. 16:22
- dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit Num. 16:46
- et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis Dt. 13:17
- sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo Dt. 29:23
- et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa Dt. 29:24
- et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur Dt. 29:28
- sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus Josu. 9:20
- et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaeviet Josu. 22:18
- nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo Josu. 22:20
- surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus 1 Ki. 20:34
- ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis 4 Ki. 22:13
- verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses 4 Ki. 23:26
- Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David 1 Par. 27:24
- verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona 2 Par. 12:12
- omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis 2 Par. 19:10
- et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 2 Par. 24:18
- et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 2 Par. 28:13
- nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius 2 Par. 30:8
- sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem 2 Par. 32:25
- humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae 2 Par. 32:26
- constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc 1 Esd. 10:14
- et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam: Esther 5:10
- Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit. Esther 7:10
- non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te Job 36:18
- tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos Ps. 2:5
- Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me Ps. 6:1
- quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus Ps. 30:5
- Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me Ps. 38:1
- antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas Ps. 58:9
- effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos Ps. 69:24
- tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua Ps. 76:7
- quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris Ps. 76:10
- continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui Ps. 85:3
- ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum Pr. 17:25
- sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius Pr. 19:12
- superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam Pr. 21:24
- grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior Pr. 27:3
- ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit Pr. 27:4
- melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis Eccl. 7:3
- ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit Eccl. 7:9
- et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter Wis. 5:23
- ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit Wis. 10:3
- cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur Wis. 11:10
- aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes Wis. 11:19
- etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur Wis. 16:5
- non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae Wis. 16:6
- tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira Wis. 18:20
- impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum Wis. 19:1
- misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius Sir. 5:7
- subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te Sir. 5:9
- in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira Sir. 16:7
- misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram Sir. 16:12
- est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens Sir. 19:28
- et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa Sir. 25:23
- mulieris ira et inreverentia et confusio magna Sir. 25:29
- mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur Sir. 26:11
- ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum Sir. 27:33
- in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem Sir. 36:11
- et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit Sir. 39:28
- quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius Sir. 39:29
- et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae Isa. 7:4
- in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet Isa. 9:19
- ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea Isa. 13:3
- torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi Isa. 63:3
- super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis Jer. 4:8
- et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi Jer. 21:5
- ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter Jer. 32:37
- ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius Jer. 50:13
- egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini Jer. 51:45
- GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro Lam. 2:3
- avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos Bar. 2:13
- venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis Bar. 4:6
- venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius Ezec. 7:12
- canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad proelium ira enim mea super universum populum eius Ezec. 7:14
- propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem Ezec. 13:13
- et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam Ezec. 19:12
- congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos Ezec. 22:20
- qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea Ezec. 43:8
- Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. Dan. 2:12
- Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. Dan. 3:13
- Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Dan. 9:16
- ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo Nah. 1:6
- priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies furoris Domini Soph. 2:2
- et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum Zach. 1:15
- et facta est ira magna super populum valde 1 Ma. 1:67
- et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent 1 Ma. 2:44
- et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis 1 Ma. 2:49
- et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna 1 Ma. 7:35
- reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna 1 Ma. 15:36
- turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto 2 Ma. 4:40
- ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur 2 Ma. 5:20
- in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est 2 Ma. 7:38
- tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeviit indigne ferens derisum se 2 Ma. 7:39
- at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est 2 Ma. 8:5
- elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum 2 Ma. 9:4
- videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Mt. 3:7
- et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi Mk. 3:5
- dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira Lk. 3:7
- et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes Lk. 4:28
- vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic Lk. 21:23
- qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum Jn. 3:36
- his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum Acts 19:28
- revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent Rom. 1:18
- his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio Rom. 2:8
- Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum Rom. 5:9
- omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia Eph. 4:31
- nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae Eph. 5:6
- propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis Col. 3:6
- et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura 1 Th. 1:10
- prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem 1 Th. 2:16
- volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione 1 Tim. 2:8
- sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam Heb. 3:11
- ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis Heb. 4:3
- ira enim viri iustitiam Dei non operatur Jas. 1:20
- et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni Apoc. 6:16
- et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram Apoc. 11:18
- et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei Apoc. 15:1
- quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt Apoc. 18:3
- et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae, Man. 1:5
- omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius. 3 Esd. 8:23
- et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum. 4 Esd. 15:23
- Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. 4 Esd. 15:30
- et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur. 4 Esd. 15:39