Haller's Concordance: IRENT
- tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi Gen. 11:31
- tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam Gen. 12:5
- prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul Gen. 19:4
- et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber 2 Par. 20:36
- denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium Tob. 1:5
- cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt Tob. 11:4
- propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri Jer. 44:3
- et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri 1 Ma. 3:40
- dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua Mt. 25:10
- et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent Lk. 8:31
- factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam Lk. 10:38
- quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt Lk. 17:14
- et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari Acts 8:36
- et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra Acts 23:32