Haller's Concordance: ISACHAR
- et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar Gen. 30:18
- filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon Gen. 35:23
- filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron Gen. 46:13
- Isachar asinus fortis accubans inter terminos Gen. 49:14
- Isachar Zabulon et Beniamin Ex. 1:3
- de Isachar Nathanahel filius Suar Num. 1:8
- de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent Num. 1:28
- iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar Num. 2:5
- secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar Num. 7:18
- in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar Num. 10:15
- de tribu Isachar Igal filium Ioseph Num. 13:7
- filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum Num. 26:23
- hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum Num. 26:25
- de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan Num. 34:26
- hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin Dt. 27:12
- et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis Dt. 33:18
- ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente Josu. 17:10
- fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth Josu. 17:11
- Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas Josu. 19:17
- haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:23
- porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim Josu. 21:6
- porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth Josu. 21:28
- duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:15
- post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim Judg. 10:1
- Iosaphat filius Pharue in Isachar 3 Ki. 4:17
- insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon 3 Ki. 15:27
- filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 1 Par. 2:1
- porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 1 Par. 6:62
- de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis 1 Par. 6:72
- porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor 1 Par. 7:1
- fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt 1 Par. 7:5
- de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur 1 Par. 12:32
- sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel 1 Par. 12:40
- Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus 1 Par. 26:5
- Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel 1 Par. 27:18
- magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 2 Par. 30:18
- et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una Ezec. 48:25
- et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una Ezec. 48:26
- et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam Ezec. 48:33