Haller's Concordance: ISAI
- vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai patris David Ruth 4:17
- Obed genuit Isai Isai genuit David Ruth 4:22
- dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem 1 Ki. 16:1
- et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi 1 Ki. 16:3
- et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium 1 Ki. 16:5
- et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus 1 Ki. 16:8
- adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus 1 Ki. 16:9
- adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis 1 Ki. 16:10
- dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 1 Ki. 16:11
- et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo 1 Ki. 16:18
- misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis 1 Ki. 16:19
- tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul 1 Ki. 16:20
- misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis 1 Ki. 16:22
- David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros 1 Ki. 17:12
- dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos 1 Ki. 17:17
- surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine 1 Ki. 17:20
- et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum 1 Ki. 17:58
- cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum 1 Ki. 20:27
- iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 1 Ki. 20:30
- omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est 1 Ki. 20:31
- ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones 1 Ki. 22:7
- quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie 1 Ki. 22:8
- respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob 1 Ki. 22:9
- dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens 1 Ki. 22:13
- respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos 1 Ki. 25:10
- accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel 2 Ki. 20:1
- haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel 2 Ki. 23:1
- videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 3 Ki. 12:16
- Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai 1 Par. 2:12
- Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 1 Par. 2:13
- nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai 1 Par. 10:14
- spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 1 Par. 12:18
- igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel 1 Par. 29:26
- populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 2 Par. 10:16
- duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai 2 Par. 11:18