Haller's Concordance: ISAIAS
- fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith 1 Par. 26:25
- de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri 1 Esd. 8:7
- verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem Isa. 2:1
- onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos Isa. 13:1
- et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam Isa. 20:3
- et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me Isa. 37:6
- et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum Isa. 37:21
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives Isa. 38:1
- et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur Isa. 38:21
- introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone Isa. 39:3
- et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum Isa. 39:5