Haller's Concordance: AGNI
- sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni Ex. 12:4
- boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato Num. 7:87
- hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est Num. 7:88
- per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque Num. 28:29
- unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem Num. 29:4
- decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni Num. 29:10
- et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim Num. 29:15
- agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium Pr. 27:26
- tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos Wis. 19:9
- et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent Isa. 5:17
- in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt Ezec. 46:6
- sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 1 Pet. 1:19
- et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni Apoc. 6:16
- post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum Apoc. 7:9
- et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni Apoc. 7:14
- et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem Apoc. 12:11
- et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13:8
- et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco Apoc. 13:11
- et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni Apoc. 14:10
- et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum Apoc. 15:3
- gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se Apoc. 19:7
- et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt Apoc. 19:9
- et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni Apoc. 21:9
- et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni Apoc. 21:14
- nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni Apoc. 21:27
- et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni Apoc. 22:1
- et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi Apoc. 22:3