Haller's Concordance: ISQUE
- apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea 2 Ma. 3:25
- isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans 2 Ma. 9:8
- isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit Lk. 15:27