Haller's Concordance: ISRAHELITAE
- erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis Num. 25:14
- respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius Judg. 7:14
- omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio 1 Ki. 14:22
- audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis 1 Ki. 17:11
- omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde 1 Ki. 17:24
- videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi 1 Ki. 31:7
- viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Acts 2:22
- videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare Acts 3:12
- dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis Acts 5:35
- surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite Acts 13:16
- viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum Acts 21:28
- qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa Rom. 9:4
- Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego 2 Cor. 11:22