Haller's Concordance: ISTAS
- cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas Ex. 12:25
- omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam Lev. 18:27
- disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt Dt. 11:23
- quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis 4 Ki. 21:11
- dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit 2 Par. 14:7
- et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas Jer. 7:10
- et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas Jer. 17:20
- et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas Jer. 22:2
- et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi Jer. 27:6
- statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad civitates tuas istas Jer. 31:21
- et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas Ezec. 8:17
- et rotas istas vocavit volubiles audiente me Ezec. 10:13
- et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde Mt. 13:53