sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini Gen. 4:26
vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus Gen. 5:29
dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer Gen. 15:2
pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli Gen. 28:17
et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi Gen. 28:22
dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis Gen. 31:48
testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans Gen. 31:52
et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui Gen. 36:24
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi Gen. 43:29
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes Gen. 48:19
quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus Gen. 50:3
quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti Gen. 50:11
iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas Ex. 6:26
hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron Ex. 6:27
mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni Ex. 12:2
nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine Ex. 14:12
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum Ex. 15:2
inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti Ex. 15:16
quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum Ex. 16:15
dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti Ex. 16:32
stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere Ex. 18:18
rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit Ex. 32:9
reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam Ex. 32:31
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens Ex. 35:4
ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari Lev. 6:13
ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri Lev. 8:5
ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius Lev. 9:6
loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens Lev. 17:2
et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis Num. 14:11
dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra Num. 15:35
a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus Num. 26:4
et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus Num. 30:1
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit Dt. 9:13
sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita Dt. 21:17
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis Dt. 21:20
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus Dt. 31:3
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo Dt. 31:16
si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam Josu. 2:18
et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro Josu. 24:27
cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum Judg. 9:38
Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat Ruth 3:2
cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo 1 Ki. 9:17
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire 1 Ki. 10:27
et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos 1 Ki. 11:12
et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer 1 Ki. 17:56
iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum 1 Ki. 18:8
dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia 1 Ki. 21:11
nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis 1 Ki. 29:5
vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius 2 Ki. 18:26
si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum 3 Ki. 12:27
et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam 3 Ki. 14:13
exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum 3 Ki. 18:37
haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra 4 Ki. 3:17
quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter 4 Ki. 4:9
cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me 4 Ki. 5:7
Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit 4 Ki. 9:11
et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis 4 Ki. 11:5
quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem 4 Ki. 18:22
qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens 4 Ki. 19:3
iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem 4 Ki. 19:21
Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 1 Par. 1:10
et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice 1 Par. 11:11
iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum 1 Par. 11:13
iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 1 Par. 12:23
dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur 1 Par. 21:17
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 2 Par. 17:14
et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt 2 Par. 18:17
itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo 2 Par. 18:31
numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum 2 Par. 32:12
et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas 2 Esd. 9:18
et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum Tob. 1:12
intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo Tob. 7:2
et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum Jud. 5:3
quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae Jud. 5:27
non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat Jud. 8:12
Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiae, ut haec audeat facere? Esther 7:5
Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. Esther 7:6
haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum Job 18:21
iste moritur robustus et sanus dives et felix Job 21:23
quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis Job 38:2
quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam Job 42:3
quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio Ps. 24:8
quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper Ps. 24:10
quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit Ps. 25:12
commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi Ps. 87:4
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem Pr. 28:21
qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur Pr. 28:26
vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles Cant. 2:8
guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem Cant. 5:16
servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies isteSir. 52:4
pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae Isa. 8:6
non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis Isa. 8:12
qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna Isa. 14:16
ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram Isa. 21:9
et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius Isa. 25:9
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra Isa. 27:9
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis Isa. 29:13
iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt Isa. 33:16
iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur Isa. 44:5
iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt Isa. 52:15
quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Isa. 63:1
haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae Isa. 66:1
quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti Jer. 8:5
numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel Jer. 18:6
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis Jer. 19:6
numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt Jer. 22:28
si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus Jer. 23:33
a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis Jer. 25:3
et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus Jer. 30:21
firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi Jer. 35:16
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum Jer. 38:4
quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus Jer. 38:21
quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius Jer. 46:7
ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 49:19
grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis Jer. 50:17
ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 50:44
iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres Jer. 52:28
MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente Lam. 3:37
et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies isteBar. 2:11
fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat Ezec. 12:27
et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur isteEzec. 20:49
et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis Ezec. 21:11
et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt Ezec. 36:20
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus Ezec. 46:20
Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? Dan. 13:47
Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. Dan. 14:6
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum. Dan. 14:23
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens. Dan. 14:24
utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus isteMic. 2:11
et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines Mic. 5:5
vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Hab. 2:19
haec ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini aedificandae Agg. 1:2
et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quae obtulerint ibi contaminata erunt Agg. 2:14
et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est Zach. 1:12
et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne Zach. 3:2
et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens 2 Ma. 6:31
at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit 2 Ma. 7:8
quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum Mt. 18:4
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Mt. 26:39
quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat isteMt. 27:47
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat isteMt. 27:54
et timuerun tmagno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei Mk. 4:41
nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo Mk. 6:3
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter Mk. 12:21
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo Lk. 1:66
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo Lk. 2:25
et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum Lk. 9:9
ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam Lk. 23:22
respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis Jn. 12:34
exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te Jn. 21:23
si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est Acts 4:9
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus Acts 4:10
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem Acts 6:13
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel Acts 9:15
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo isteActs 26:31
amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam Heb. 3:3