Haller's Concordance: IUDAEO
- Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas. Esther 6:10
- Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudaeos. Esther 8:7
- ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo Jer. 34:9
- dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem Acts 10:28
- non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco Rom. 1:16
- gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco Rom. 2:10
- quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis Rom. 3:1