Haller's Concordance: IUDAICE
- dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum 4 Ki. 18:26
- stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum 4 Ki. 18:28
- et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi 2 Esd. 13:24
- et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum Isa. 36:11
- et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum Isa. 36:13
- sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare Gal. 2:14