quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere Gen. 29:35
reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum Gen. 38:22
misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen Gen. 46:28
in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis Judg. 10:9
siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni 1 Ki. 30:14
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee 2 Ki. 3:10
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam2 Ki. 5:5
abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat 2 Ki. 20:5
et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam2 Ki. 24:1
et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam3 Ki. 1:35
igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam3 Ki. 15:1
ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae 3 Ki. 15:17
rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha 3 Ki. 15:22
Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis Israhel 3 Ki. 22:41
noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus 4 Ki. 8:19
anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam4 Ki. 9:29
in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae 4 Ki. 15:37
quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis 4 Ki. 21:11
propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius 4 Ki. 21:12
insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino 4 Ki. 21:16
verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses 4 Ki. 23:26
dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi 4 Ki. 23:27
inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas 4 Ki. 24:2
factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit 4 Ki. 24:3
irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis 4 Ki. 24:20
porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor 1 Par. 6:15
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin 2 Par. 11:12
relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur 2 Par. 11:14
anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam2 Par. 13:1
haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu 2 Par. 13:13
fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum 2 Par. 13:16
anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa 2 Par. 16:1
porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha 2 Par. 16:6
cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt 2 Par. 20:22
regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Selachi 2 Par. 20:31
insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam2 Par. 21:11
sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti 2 Par. 21:13
qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in Hierusalem 2 Par. 23:2
et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 2 Par. 24:18
cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum 2 Par. 24:23
congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum 2 Par. 25:5
separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam 2 Par. 25:10
ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas 2 Par. 28:9
humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum 2 Par. 28:19
concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris 2 Par. 29:8
misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel 2 Par. 30:1
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum 2 Par. 30:6
post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere 2 Par. 32:1
sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem 2 Par. 32:25
igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel 2 Par. 33:9
octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus 2 Par. 34:3
ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem 2 Par. 34:5
constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum 2 Par. 36:4
cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem 2 Par. 36:10
hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam 1 Esd. 2:1
visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda Isa. 1:1
verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem Isa. 2:1
ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel Isa. 7:6
et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel Isa. 8:8
et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra IudamIsa. 9:20
et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim Isa. 11:13
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde Jer. 9:26
numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio Jer. 14:19
quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio Jer. 20:4
et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad IudamJer. 30:4
et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent IudamJer. 32:35
idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi Jer. 35:17
tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc Jer. 36:2
ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem IudamJer. 44:11
viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam Ezec. 21:20
quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem Mic. 1:9
et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus Soph. 1:4
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem Zach. 1:19
et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam Zach. 1:21
et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem Zach. 2:12
quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium Zach. 9:13
et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter Israhel Zach. 11:14
et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra IudamZach. 12:7
et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis 1 Ma. 3:14
quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium 1 Ma. 4:21
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos 1 Ma. 5:10
quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos 1 Ma. 5:61
et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo 1 Ma. 7:10
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis 1 Ma. 7:27
et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam1 Ma. 7:29
et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo 1 Ma. 9:16
et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin 1 Ma. 9:19
et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam1 Ma. 12:46
et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens 1 Ma. 16:2
hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 2 Ma. 12:14
talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium 2 Ma. 14:11
datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem 2 Ma. 14:13
tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes 2 Ma. 14:14
habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus 2 Ma. 14:24
iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo 2 Ma. 14:33
Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere 2 Ma. 15:1
Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius Mt. 1:2
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum et veniunt ad domum Mk. 3:19
Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor Lk. 6:16
intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim Lk. 22:3
dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim Jn. 6:71
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus Acts 15:22
misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem Acts 15:27