Haller's Concordance: IUDICA
- non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo Lev. 19:15
- Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me Ps. 7:8
- iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam Ps. 26:1
- iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me Ps. 35:1
- iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi Ps. 35:24
- iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me Ps. 43:1
- surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die Ps. 74:22
- surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes Ps. 82:8
- iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me Ps. 119:154
- aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem Pr. 31:9
- RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum Lam. 3:59
- sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius 1 Ma. 7:42
- viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti, 4 Esd. 2:20