Haller's Concordance: IUDICABITUR
- lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est Lev. 13:11
- et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor Lev. 15:3
- et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur Zach. 5:3
- an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 1 Cor. 6:2
- et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis. 3 Esd. 6:22
- et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis. 3 Esd. 9:4