Haller's Concordance: IUDICANDUM
- et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum 3 Ki. 7:8
- Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos 1 Par. 26:29
- quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi Job 31:14
- Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum Ps. 9:7
- cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper Ps. 76:9
- et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens Ps. 143:2
- stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos Isa. 3:13
- saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum 1 Cor. 6:4