Haller's Concordance: IUDICANS
- et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra Ps. 58:11
- sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum Wis. 12:10
- et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est Isa. 16:5
- iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. Dan. 13:53
- a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum Acts 24:8
- quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione Jas. 3:17
- humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem. 3 Esd. 8:11