Haller's Concordance: IUDICARE
- dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum 3 Ki. 3:9
- tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram 1 Par. 16:33
- da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare 2 Par. 1:10
- dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem 2 Par. 1:11
- numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini Job 13:8
- etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum Job 35:14
- ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua Ps. 96:13
- ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus Ps. 98:9
- et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit Sir. 45:31
- unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus Bar. 6:63
- et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau et erit Domino regnum Abd. 1:21
- et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel 1 Ma. 9:73
- nolite iudicare ut non iudicemini Mt. 7:1
- nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini Lk. 6:37
- nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate Jn. 7:24
- multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo Jn. 8:26
- itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo 1 Cor. 4:5
- quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis 1 Cor. 5:12
- ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum 1 Cor. 6:5
- qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos 1 Pet. 4:5