Haller's Concordance: IUDICARI
- Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me Acts 25:9
- dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti Acts 25:10
- haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis Acts 25:20
- audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos 1 Cor. 6:1
- sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari Jas. 2:12
- et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram Apoc. 11:18
- septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari. 4 Esd. 7:87