Haller's Concordance: IUDICAS
- absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium Gen. 18:25
- laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus Ps. 67:4
- elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis Ps. 94:2
- tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse Wis. 12:18
- tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam Jer. 11:20
- si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis Ezec. 20:4
- et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum Ezec. 22:2
- et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum Ezec. 23:36
- tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti Acts 23:3
- propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas Rom. 2:1
- existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei Rom. 2:3
- tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei Rom. 14:10
- nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex Jas. 4:11
- unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum Jas. 4:12
- et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra Apoc. 6:10