Haller's Concordance: IUDICATE
- praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus Dt. 1:16
- respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate Job 6:29
- si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum Ps. 58:1
- iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite Ps. 82:3
- discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam Isa. 1:17
- nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam Isa. 5:3
- domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum Jer. 21:12
- iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum Osee 2:2
- haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo Zach. 7:9
- haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris Zach. 8:16
- nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate Jn. 7:24
- dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam Jn. 18:31
- Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate Acts 4:19
- non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum Rom. 14:13
- ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 1 Cor. 10:15
- vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 1 Cor. 11:13