Haller's Concordance: IUDICEM
- qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud Ex. 2:14
- cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius Ex. 18:16
- veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem Dt. 17:9
- quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem 2 Ki. 15:4
- qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor Job 9:15
- absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea Job 27:5
- tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum Wis. 9:7
- non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat Sir. 8:17
- secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes Sir. 10:2
- fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem Isa. 3:2
- consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu Joel 3:12
- et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus Amos 2:3
- at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos Lk. 12:14
- cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Lk. 12:58
- et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum Jn. 12:47
- qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos Acts 7:27
- hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo Acts 7:35
- respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam Acts 24:10
- et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum Heb. 12:23