Haller's Concordance: IUDICET
- dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te Gen. 16:5
- intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis Gen. 31:49
- Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac Gen. 31:53
- et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos Ex. 5:21
- et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet Josu. 22:23
- igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon Judg. 11:27
- dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes 1 Ki. 8:5
- displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum 1 Ki. 8:6
- iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te 1 Ki. 24:12
- sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua 1 Ki. 24:15
- egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 1 Par. 12:17
- dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum Jud. 7:13
- ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet Job 19:7
- vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum Ps. 50:4
- ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet Wis. 9:3
- donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua Sir. 35:25
- non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem Isa. 59:4
- non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi Jer. 30:13
- verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti Osee 4:4
- iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius Mic. 7:9
- non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum Jn. 3:17
- qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die Jn. 12:48
- is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit Rom. 14:3
- nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum Col. 2:16