Haller's Concordance: IUDICO
- et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor 1 Ki. 16:7
- est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico Eccl. 8:14
- vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum Ezec. 34:17
- propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum Ezec. 34:20
- dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi Lk. 19:22
- non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jn. 5:30
- vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam Jn. 8:15
- et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater Jn. 8:16
- et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum Jn. 12:47
- propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum Acts 15:19
- mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 1 Cor. 4:3