Haller's Concordance: IUNIOR
- qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes Gen. 48:19
- cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem Josu. 15:17
- putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor Judg. 15:2
- cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere Tob. 1:4
- respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam Job 32:6
- cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea Sir. 51:18
- vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator Lk. 22:26
- amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis Jn. 21:18