Haller's Concordance: IURARE
- si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista 2 Par. 6:22
- furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis Jer. 7:9
- et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal aedificabuntur in medio populi mei Jer. 12:16
- ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est Mt. 5:34
- tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit Mt. 26:74
- ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis Mk. 14:71
- ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis Jas. 5:12