Haller's Concordance: IURASTI
- recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Ex. 32:13
- numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum Num. 11:12
- magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens Num. 14:17
- respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti Dt. 26:15
- vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias 3 Ki. 1:13
- quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo 3 Ki. 1:17
- ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua Ps. 89:49
- et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle Jer. 32:22
- dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis Mic. 7:20