Haller's Concordance: IURAT
- dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat Ps. 15:4
- rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium Ps. 63:11
- in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris Isa. 65:16
- commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit 2 Ma. 13:23
- qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt Mt. 23:20
- et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso Mt. 23:21
- et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum Mt. 23:22