Haller's Concordance: IUREIURANDO
- ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum Dt. 29:12
- respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus 1 Ki. 14:28
- ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum Sir. 44:22
- unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam 2 Ma. 4:34
- propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius Acts 2:30
- et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt Heb. 7:20
- hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum Heb. 7:21