Haller's Concordance: IUSSUM
- susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum Num. 6:20
- displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel 1 Par. 21:7
- nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit 1 Esd. 4:21
- nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos 1 Esd. 5:17
- et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi 1 Ma. 1:63
- ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis 1 Ma. 2:18
- et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 1 Ma. 2:23