Haller's Concordance: IUSTA
- statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti Lev. 19:36
- igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon Judg. 11:27
- dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium Tob. 3:2
- Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio. Esther 1:18
- adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam Job 31:6
- quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est Ps. 14:6
- iusta testimonia tua semper doce me et vivam Ps. 119:144
- loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta Ps. 119:172
- per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt Pr. 8:15
- est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem Pr. 14:12
- voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur Pr. 16:13
- qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant Wis. 6:11
- aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem Isa. 26:2
- iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt Jer. 12:1
- statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis Ezec. 45:10
- et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt 1 Ma. 7:12
- genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent 1 Ma. 11:33
- promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri 2 Ma. 11:14
- et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est Rom. 3:8
- de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate Phil. 4:8
- non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta 1 Jn. 3:12
- et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua Apoc. 16:7
- quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius Apoc. 19:2
- nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius, 3 Esd. 4:39
- et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. Lao. 1:15