Haller's Concordance: IUSTE
- at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem Gen. 27:36
- non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo Lev. 19:15
- iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi Dt. 16:20
- quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem 2 Ki. 15:4
- porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet Job 35:7
- iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite Ps. 82:3
- qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant Wis. 6:11
- et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei Wis. 9:12
- cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute Wis. 12:15
- in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias Wis. 19:12
- priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste Sir. 11:7
- tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam Jer. 11:20
- in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est 2 Ma. 7:38
- et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret 2 Ma. 9:6
- et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 2 Ma. 13:8
- et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit Lk. 23:41
- Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti Jn. 17:25
- evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 1 Cor. 15:34
- vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 1 Th. 2:10
- erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo Tit. 2:12