Haller's Concordance: IUSTIFICATIONES
- quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius Num. 9:3
- peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae Num. 9:14
- et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat 2 Par. 34:31
- et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei 1 Ma. 1:51
- habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare Heb. 9:1
- et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum Apoc. 19:8