Haller's Concordance: IUSTITIA
- respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent Gen. 30:33
- et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie 3 Ki. 3:6
- et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem 2 Esd. 2:20
- iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo Job 29:14
- homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua Job 35:8
- digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest Job 37:23
- Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam Ps. 5:8
- consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus Ps. 7:9
- et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus Ps. 9:8
- ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua Ps. 17:15
- in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me Ps. 31:1
- iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine Ps. 36:6
- secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua Ps. 48:10
- terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui Ps. 65:5
- da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua Ps. 69:27
- iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me Ps. 71:2
- iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio Ps. 72:2
- germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna Ps. 72:7
- misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt Ps. 85:10
- veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit Ps. 85:11
- iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos Ps. 85:13
- numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est Ps. 88:12
- iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam Ps. 89:14
- in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur Ps. 89:16
- nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius Ps. 97:2
- ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus Ps. 98:9
- misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum Ps. 103:17
- et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum Ps. 106:31
- he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper Ps. 111:3
- he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper Ps. 112:3
- phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria Ps. 112:9
- ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me Ps. 119:40
- iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas Ps. 119:142
- sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent Ps. 132:9
- Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua Ps. 143:1
- propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam Ps. 143:11
- mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia Pr. 8:18
- non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte Pr. 10:2
- non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte Pr. 11:4
- iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius Pr. 11:5
- iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui Pr. 11:6
- iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat Pr. 13:6
- iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum Pr. 14:34
- melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate Pr. 16:8
- abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium Pr. 16:12
- aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius Pr. 25:5
- haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua Eccl. 7:15
- iustitia enim inmortalis est Wis. 1:15
- ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet Wis. 9:3
- benedictum est enim lignum per quod fit iustitia Wis. 14:7
- nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis Wis. 15:3
- fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem Sir. 2:1
- pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos Sir. 4:33
- beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei Sir. 14:22
- et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam Sir. 26:27
- cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis Sir. 37:12
- et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit Sir. 45:31
- quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae Isa. 1:21
- Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia Isa. 1:27
- et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia Isa. 5:16
- multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 9:7
- sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium Isa. 11:4
- et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius Isa. 11:5
- ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt Isa. 32:1
- et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit Isa. 32:16
- magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia Isa. 33:5
- ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium Isa. 42:6
- rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum Isa. 45:8
- audite me duro corde qui longe estis a iustitia Isa. 46:12
- audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia Isa. 48:1
- utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris Isa. 48:18
- levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet Isa. 51:6
- sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum Isa. 51:8
- et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi Isa. 54:14
- omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus Isa. 54:17
- haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur Isa. 56:1
- tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te Isa. 58:8
- propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus Isa. 59:9
- et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi Isa. 59:14
- et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum Isa. 59:16
- indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli Isa. 59:17
- et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt Jer. 4:2
- et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem Bar. 1:15
- Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec Bar. 2:6
- iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt Bar. 4:13
- adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso Bar. 5:9
- sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram Ezec. 3:20
- et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et Iob ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum Ezec. 14:14
- et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas Ezec. 14:20
- anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum Ezec. 18:20
- omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet Ezec. 18:22
- si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Ezec. 18:24
- cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur Ezec. 18:26
- tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit Ezec. 33:12
- etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur Ezec. 33:13
- cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis Ezec. 33:18
- Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. Dan. 6:22
- Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. Dan. 9:7
- Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Dan. 9:24
- et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus Osee 2:19
- seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam Osee 10:12
- et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis Amos 5:24
- et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia Zach. 8:8
- et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia Mal. 3:3
- dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum Mt. 5:20
- in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris Lk. 1:75
- et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio Jn. 16:8
- de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me Jn. 16:10
- disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te Acts 24:25
- iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit Rom. 1:17
- nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis Rom. 3:21
- iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio Rom. 3:22
- quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere Rom. 10:6
- non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto Rom. 14:17
- ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 1 Cor. 1:30
- eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso 2 Cor. 5:21
- sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum 2 Cor. 9:9
- non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est Gal. 2:21
- lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia Gal. 3:21
- et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis Eph. 4:24
- fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate Eph. 5:9
- et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide Phil. 3:9
- omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 2 Tim. 3:16
- Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:1
- novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 2 Pet. 3:13
- et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat Apoc. 19:11
- et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit. 4 Esd. 5:11
- soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas. 4 Esd. 7:114
- in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum. 4 Esd. 8:36
- sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram. 4 Esd. 16:51
- quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos. 4 Esd. 16:53