credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiamGen. 15:6
scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum Gen. 18:19
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes Dt. 9:4
sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo Dt. 24:13
Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini 1 Ki. 26:23
et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo 2 Ki. 8:15
retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi 2 Ki. 22:21
et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum 2 Ki. 22:25
tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam 3 Ki. 8:32
sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam3 Ki. 10:9
eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius 3 Ki. 11:33
regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo 1 Par. 18:14
tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam 2 Par. 6:23
sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam2 Par. 9:8
convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam Tob. 13:8
deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam Job 33:26
Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me Ps. 7:8
confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi Ps. 7:17
qui ingreditur sine macula et operatur iustitiamPs. 15:2
retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi Ps. 18:20
et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius Ps. 18:24
accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo Ps. 24:5
diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra Ps. 33:5
iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi Ps. 35:24
laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui Ps. 35:27
et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam Ps. 35:28
adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde Ps. 36:10
et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem Ps. 37:6
iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa Ps. 40:10
dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis Ps. 45:7
et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper Ps. 50:6
libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam Ps. 51:14
dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper Ps. 52:3
si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum Ps. 58:1
os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas Ps. 71:15
et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi Ps. 71:19
insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi Ps. 71:24
Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis Ps. 72:1
adsument montes pacem populo et colles iustitiamPs. 72:3
quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde Ps. 94:15
adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius Ps. 97:6
notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam Ps. 98:2
imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti Ps. 99:4
beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore Ps. 106:3
vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam Ps. 119:26
feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me Ps. 119:121
praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis Ps. 119:138
ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem Pr. 1:3
tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam Pr. 2:9
per me principes imperant et potentes decernunt iustitiamPr. 8:16
impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis Pr. 11:18
abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo Pr. 15:9
qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam Pr. 21:21
si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii Eccl. 5:8
diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum Wis. 1:1
induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum Wis. 5:19
et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus Wis. 8:7
utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiamWis. 14:30
nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis Wis. 15:3
concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi Sir. 1:33
ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum Sir. 14:17
ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce Sir. 18:19
sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia Sir. 18:29
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem Sir. 20:30
qui custodit iustitiam continebit sensum eius Sir. 21:12
beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti Sir. 25:12
si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum Sir. 27:9
vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor Isa. 5:7
qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo Isa. 5:23
si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiamIsa. 10:22
anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis Isa. 26:9
misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini Isa. 26:10
et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt Isa. 28:17
et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiamIsa. 28:29
ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum Isa. 45:13
non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta Isa. 45:19
prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam Isa. 46:13
haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur Isa. 56:1
ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi Isa. 57:12
me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt Isa. 58:2
non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem Isa. 59:4
pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiamIsa. 60:17
sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus Isa. 61:11
quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Isa. 63:1
occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur Isa. 64:5
sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus Jer. 9:24
haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto Jer. 22:3
numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei Jer. 22:15
ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra Jer. 23:5
in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra Jer. 33:15
sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino Bar. 2:18
et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiamEzec. 18:5
et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet Ezec. 18:19
si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur Ezec. 18:21
et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit Ezec. 18:27
sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiamEzec. 33:14
omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet Ezec. 33:16
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis Ezec. 33:19
haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus Ezec. 45:9
Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Dan. 9:16
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Dan. 12:3
seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiamOsee 10:12
qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis Amos 5:7
iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius Mic. 7:9
et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium 1 Ma. 1:14
tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum 1 Ma. 2:29
Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam1 Ma. 2:52
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum 1 Ma. 14:35
unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam2 Ma. 4:34
respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum Mt. 3:15
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur Mt. 5:6
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Mt. 5:10
adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 6:1
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis Mt. 6:33
sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi Acts 10:35
qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus Rom. 1:32
si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico Rom. 3:5
quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiamRom. 4:3
ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiamRom. 4:5
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus Rom. 4:6
beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiamRom. 4:9
et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiamRom. 4:11
non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei Rom. 4:13
igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae Rom. 5:18
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum Rom. 5:21
nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiamRom. 6:16
quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiamiustitiam autem quae ex fide est Rom. 9:30
ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti Rom. 10:3
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti Rom. 10:4
Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea Rom. 10:5
corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem Rom. 10:10
sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiamGal. 3:6
secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella Phil. 3:6
et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide Phil. 3:9
tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem 1 Tim. 6:11
iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 2 Tim. 2:22
dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis Heb. 1:9
qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum Heb. 11:33
ira enim viri iustitiam Dei non operatur Jas. 1:20
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est Jas. 2:23
sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini 1 Pet. 3:14
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est 1 Jn. 2:29
filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 1 Jn. 3:7
qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc Apoc. 22:11
in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia. 3 Esd. 8:8